Hľadaný výraz: Mt 22,23-33; Mk 12,18-27; Lk 20,27-40, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum 24 dicentes: “ Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo. 25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo; 26 similiter secundus et tertius usque ad septimum. 27 Novissime autem omnium mulier defuncta est. 28 In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam ”. 29 Respondens autem Iesus ait illis: “ Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei; 30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo. 31 De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente: 32 “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium ”. 33 Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius.

18 Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes: 19 “ Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo. 20 Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen; 21 et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter; 22 et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23 In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem ”. 24 Ait illis Iesus: “ Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? 25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. 26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? 27 Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis ”.

27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum 28 dicentes: “ Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo. 29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis; 30 et sequens 31 et tertius accepit illam, similiter autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt. 32 Novissima mortua est et mulier. 33 Mulier ergo in resurrectione cuius eorum erit uxor? Si quidem septem habuerunt eam uxorem ”. 34 Et ait illis Iesus: “ Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias; 35 illi autem, qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores. 36 Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”. 38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei ”. 39 Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “ Magister, bene dixisti ”. 40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

1

mail   print   facebook   twitter